Mark 8:6-9

Vulgate(i) 6 et praecepit turbae discumbere supra terram et accipiens septem panes gratias agens fregit et dabat discipulis suis ut adponerent et adposuerunt turbae 7 et habebant pisciculos paucos et ipsos benedixit et iussit adponi 8 et manducaverunt et saturati sunt et sustulerunt quod superaverat de fragmentis septem sportas 9 erant autem qui manducaverunt quasi quattuor milia et dimisit eos