Mark 8:2-9

Vulgate(i) 2 misereor super turba quia ecce iam triduo sustinent me nec habent quod manducent 3 et si dimisero eos ieiunos in domum suam deficient in via quidam enim ex eis de longe venerunt 4 et responderunt ei discipuli sui unde istos poterit quis hic saturare panibus in solitudine 5 et interrogavit eos quot panes habetis qui dixerunt septem 6 et praecepit turbae discumbere supra terram et accipiens septem panes gratias agens fregit et dabat discipulis suis ut adponerent et adposuerunt turbae 7 et habebant pisciculos paucos et ipsos benedixit et iussit adponi 8 et manducaverunt et saturati sunt et sustulerunt quod superaverat de fragmentis septem sportas 9 erant autem qui manducaverunt quasi quattuor milia et dimisit eos