Mark 1:1-5

Vulgate(i) 1 initium evangelii Iesu Christi Filii Dei 2 sicut scriptum est in Esaia propheta ecce mitto angelum meum ante faciem tuam qui praeparabit viam tuam 3 vox clamantis in deserto parate viam Domini rectas facite semitas eius 4 fuit Iohannes in deserto baptizans et praedicans baptismum paenitentiae in remissionem peccatorum 5 et egrediebatur ad illum omnis Iudaeae regio et Hierosolymitae universi et baptizabantur ab illo in Iordane flumine confitentes peccata sua