Mark 10:41-45

Vulgate(i) 41 et audientes decem coeperunt indignari de Iacobo et Iohanne 42 Iesus autem vocans eos ait illis scitis quia hii qui videntur principari gentibus dominantur eis et principes eorum potestatem habent ipsorum 43 non ita est autem in vobis sed quicumque voluerit fieri maior erit vester minister 44 et quicumque voluerit in vobis primus esse erit omnium servus 45 nam et Filius hominis non venit ut ministraretur ei sed ut ministraret et daret animam suam redemptionem pro multis