Luke 7:31-35

Vulgate(i) 31 cui ergo similes dicam homines generationis huius et cui similes sunt 32 similes sunt pueris sedentibus in foro et loquentibus ad invicem et dicentibus cantavimus vobis tibiis et non saltastis lamentavimus et non plorastis 33 venit enim Iohannes Baptista neque manducans panem neque bibens vinum et dicitis daemonium habet 34 venit Filius hominis manducans et bibens et dicitis ecce homo devorator et bibens vinum amicus publicanorum et peccatorum 35 et iustificata est sapientia ab omnibus filiis suis