Luke 4:42-43

Vulgate(i) 42 facta autem die egressus ibat in desertum locum et turbae requirebant eum et venerunt usque ad ipsum et detinebant illum ne discederet ab eis 43 quibus ille ait quia et aliis civitatibus oportet me evangelizare regnum Dei quia ideo missus sum