Luke 23:8-11

Vulgate(i) 8 Herodes autem viso Iesu gavisus est valde erat enim cupiens ex multo tempore videre eum eo quod audiret multa de illo et sperabat signum aliquod videre ab eo fieri 9 interrogabat autem illum multis sermonibus at ipse nihil illi respondebat 10 stabant etiam principes sacerdotum et scribae constanter accusantes eum 11 sprevit autem illum Herodes cum exercitu suo et inlusit indutum veste alba et remisit ad Pilatum