Luke 1:70-75

Vulgate(i) 70 sicut locutus est per os sanctorum qui a saeculo sunt prophetarum eius 71 salutem ex inimicis nostris et de manu omnium qui oderunt nos 72 ad faciendam misericordiam cum patribus nostris et memorari testamenti sui sancti 73 iusiurandum quod iuravit ad Abraham patrem nostrum 74 daturum se nobis ut sine timore de manu inimicorum nostrorum liberati serviamus illi 75 in sanctitate et iustitia coram ipso omnibus diebus nostris