Luke 16:6-8

Vulgate(i) 6 at ille dixit centum cados olei dixitque illi accipe cautionem tuam et sede cito scribe quinquaginta 7 deinde alio dixit tu vero quantum debes qui ait centum choros tritici ait illi accipe litteras tuas et scribe octoginta 8 et laudavit dominus vilicum iniquitatis quia prudenter fecisset quia filii huius saeculi prudentiores filiis lucis in generatione sua sunt