Luke 15:30-32

Vulgate(i) 30 sed postquam filius tuus hic qui devoravit substantiam suam cum meretricibus venit occidisti illi vitulum saginatum 31 at ipse dixit illi fili tu semper mecum es et omnia mea tua sunt 32 epulari autem et gaudere oportebat quia frater tuus hic mortuus erat et revixit perierat et inventus est