Luke 13:2-5

Vulgate(i) 2 et respondens dixit illis putatis quod hii Galilaei prae omnibus Galilaeis peccatores fuerunt quia talia passi sunt 3 non dico vobis sed nisi paenitentiam habueritis omnes similiter peribitis 4 sicut illi decem et octo supra quos cecidit turris in Siloam et occidit eos putatis quia et ipsi debitores fuerunt praeter omnes homines habitantes in Hierusalem 5 non dico vobis sed si non paenitentiam egeritis omnes similiter peribitis