Luke 12:30-33

Vulgate(i) 30 haec enim omnia gentes mundi quaerunt Pater autem vester scit quoniam his indigetis 31 verumtamen quaerite regnum Dei et haec omnia adicientur vobis 32 nolite timere pusillus grex quia conplacuit Patri vestro dare vobis regnum 33 vendite quae possidetis et date elemosynam facite vobis sacculos qui non veterescunt thesaurum non deficientem in caelis quo fur non adpropiat neque tinea corrumpit