Luke 12:24-31

Vulgate(i) 24 considerate corvos quia non seminant neque metunt quibus non est cellarium neque horreum et Deus pascit illos quanto magis vos pluris estis illis 25 quis autem vestrum cogitando potest adicere ad staturam suam cubitum unum 26 si ergo neque quod minimum est potestis quid de ceteris solliciti estis 27 considerate lilia quomodo crescunt non laborant non nent dico autem vobis nec Salomon in omni gloria sua vestiebatur sicut unum ex istis 28 si autem faenum quod hodie in agro est et cras in clibanum mittitur Deus sic vestit quanto magis vos pusillae fidei 29 et vos nolite quaerere quid manducetis aut quid bibatis et nolite in sublime tolli 30 haec enim omnia gentes mundi quaerunt Pater autem vester scit quoniam his indigetis 31 verumtamen quaerite regnum Dei et haec omnia adicientur vobis