Luke 11:5-13

Vulgate(i) 5 et ait ad illos quis vestrum habebit amicum et ibit ad illum media nocte et dicit illi amice commoda mihi tres panes 6 quoniam amicus meus venit de via ad me et non habeo quod ponam ante illum 7 et ille de intus respondens dicat noli mihi molestus esse iam ostium clausum est et pueri mei mecum sunt in cubili non possum surgere et dare tibi 8 dico vobis et si non dabit illi surgens eo quod amicus eius sit propter inprobitatem tamen eius surget et dabit illi quotquot habet necessarios 9 et ego vobis dico petite et dabitur vobis quaerite et invenietis pulsate et aperietur vobis 10 omnis enim qui petit accipit et qui quaerit invenit et pulsanti aperietur 11 quis autem ex vobis patrem petet panem numquid lapidem dabit illi aut piscem numquid pro pisce serpentem dabit illi 12 aut si petierit ovum numquid porriget illi scorpionem 13 si ergo vos cum sitis mali nostis bona data dare filiis vestris quanto magis Pater vester de caelo dabit spiritum bonum petentibus se