Luke 10:40-42

Vulgate(i) 40 Martha autem satagebat circa frequens ministerium quae stetit et ait Domine non est tibi curae quod soror mea reliquit me solam ministrare dic ergo illi ut me adiuvet 41 et respondens dixit illi Dominus Martha Martha sollicita es et turbaris erga plurima 42 porro unum est necessarium Maria optimam partem elegit quae non auferetur ab ea