Luke 10:26-36

Vulgate(i) 26 at ille dixit ad eum in lege quid scriptum est quomodo legis 27 ille respondens dixit diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua et ex omnibus viribus tuis et ex omni mente tua et proximum tuum sicut te ipsum 28 dixitque illi recte respondisti hoc fac et vives 29 ille autem volens iustificare se ipsum dixit ad Iesum et quis est meus proximus 30 suscipiens autem Iesus dixit homo quidam descendebat ab Hierusalem in Hiericho et incidit in latrones qui etiam despoliaverunt eum et plagis inpositis abierunt semivivo relicto 31 accidit autem ut sacerdos quidam descenderet eadem via et viso illo praeterivit 32 similiter et Levita cum esset secus locum et videret eum pertransiit 33 Samaritanus autem quidam iter faciens venit secus eum et videns eum misericordia motus est 34 et adpropians alligavit vulnera eius infundens oleum et vinum et inponens illum in iumentum suum duxit in stabulum et curam eius egit 35 et altera die protulit duos denarios et dedit stabulario et ait curam illius habe et quodcumque supererogaveris ego cum rediero reddam tibi 36 quis horum trium videtur tibi proximus fuisse illi qui incidit in latrones