Luke 10:13-15

Vulgate(i) 13 vae tibi Corazain vae tibi Bethsaida quia si in Tyro et Sidone factae fuissent virtutes quae in vobis factae sunt olim in cilicio et cinere sedentes paeniterent 14 verumtamen Tyro et Sidoni remissius erit in iudicio quam vobis 15 et tu Capharnaum usque in caelum exaltata usque ad infernum demergeris