Vulgate(i)
11 haec est lex hostiae pacificorum quae offertur Domino
12 si pro gratiarum actione fuerit oblatio offerent panes absque fermento conspersos oleo et lagana azyma uncta oleo coctamque similam et collyridas olei admixtione conspersas
13 panes quoque fermentatos cum hostia gratiarum quae immolatur pro pacificis
14 ex quibus unus pro primitiis offeretur Domino et erit sacerdotis qui fundet hostiae sanguinem
15 cuius carnes eadem comedentur die nec remanebit ex eis quicquam usque mane
16 si voto vel sponte quisquam obtulerit hostiam eadem similiter edetur die sed et si quid in crastinum remanserit vesci licitum est
17 quicquid autem tertius invenerit dies ignis absumet
18 si quis de carnibus victimae pacificorum die tertio comederit irrita fiet oblatio nec proderit offerenti quin potius quaecumque anima tali se edulio contaminarit praevaricationis rea erit
19 caro quae aliquid tetigerit inmundum non comedetur sed conburetur igni qui fuerit mundus vescetur ea
20 anima polluta quae ederit de carnibus hostiae pacificorum quae oblata est Domino peribit de populis suis
21 et quae tetigerit inmunditiam hominis vel iumenti sive omnis rei quae polluere potest et comederit de huiuscemodi carnibus interibit de populis suis