Leviticus 23:34-36

Vulgate(i) 34 loquere filiis Israhel a quintodecimo die mensis huius septimi erunt feriae tabernaculorum septem diebus Domino 35 dies primus vocabitur celeberrimus atque sanctissimus omne opus servile non facietis 36 et septem diebus offeretis holocausta Domino dies quoque octavus erit celeberrimus atque sanctissimus et offeretis holocaustum Domino est enim coetus atque collectae omne opus servile non facietis in eo