Leviticus 13:47-59

Vulgate(i) 47 vestis lanea sive linea quae lepram habuerit 48 in stamine atque subtemine aut certe pellis vel quicquid ex pelle confectum est 49 si alba aut rufa macula fuerit infecta lepra reputabitur ostendeturque sacerdoti 50 qui consideratam recludet septem diebus 51 et die septimo rursus aspiciens si crevisse deprehenderit lepra perseverans est pollutum iudicabit vestimentum et omne in quo fuerit inventa 52 et idcirco conburetur flammis 53 quod si eam viderit non crevisse 54 praecipiet et lavabunt id in quo lepra est recludetque illud septem diebus aliis 55 et cum viderit faciem quidem pristinam non reversam nec tamen crevisse lepram inmundum iudicabit et igne conburet eo quod infusa sit in superficie vestimenti vel per totum lepra 56 sin autem obscurior fuerit locus leprae postquam vestis est lota abrumpet eum et a solido dividet 57 quod si ultra apparuerit in his locis quae prius inmaculata erant lepra volatilis et vaga debet igne conburi 58 si cessaverit lavabit ea quae pura sunt secundo et munda erunt 59 ista est lex leprae vestimenti lanei et linei staminis atque subteminis omnisque supellectilis pelliciae quomodo mundari debeat vel contaminari