John 6:7-13

Vulgate(i) 7 respondit ei Philippus ducentorum denariorum panes non sufficiunt eis ut unusquisque modicum quid accipiat 8 dicit ei unus ex discipulis eius Andreas frater Simonis Petri 9 est puer unus hic qui habet quinque panes hordiacios et duos pisces sed haec quid sunt inter tantos 10 dixit ergo Iesus facite homines discumbere erat autem faenum multum in loco discubuerunt ergo viri numero quasi quinque milia 11 accepit ergo panes Iesus et cum gratias egisset distribuit discumbentibus similiter et ex piscibus quantum volebant 12 ut autem impleti sunt dixit discipulis suis colligite quae superaverunt fragmenta ne pereant 13 collegerunt ergo et impleverunt duodecim cofinos fragmentorum ex quinque panibus hordiaciis quae superfuerunt his qui manducaverunt