John 20:4-9

Vulgate(i) 4 currebant autem duo simul et ille alius discipulus praecucurrit citius Petro et venit primus ad monumentum 5 et cum se inclinasset videt posita linteamina non tamen introivit 6 venit ergo Simon Petrus sequens eum et introivit in monumentum et videt linteamina posita 7 et sudarium quod fuerat super caput eius non cum linteaminibus positum sed separatim involutum in unum locum 8 tunc ergo introivit et ille discipulus qui venerat primus ad monumentum et vidit et credidit 9 nondum enim sciebant scripturam quia oportet eum a mortuis resurgere