John 19:25-27

Vulgate(i) 25 stabant autem iuxta crucem Iesu mater eius et soror matris eius Maria Cleopae et Maria Magdalene 26 cum vidisset ergo Iesus matrem et discipulum stantem quem diligebat dicit matri suae mulier ecce filius tuus 27 deinde dicit discipulo ecce mater tua et ex illa hora accepit eam discipulus in sua