John 18:4-8

Vulgate(i) 4 Iesus itaque sciens omnia quae ventura erant super eum processit et dicit eis quem quaeritis 5 responderunt ei Iesum Nazarenum dicit eis Iesus ego sum stabat autem et Iudas qui tradebat eum cum ipsis 6 ut ergo dixit eis ego sum abierunt retrorsum et ceciderunt in terram 7 iterum ergo eos interrogavit quem quaeritis illi autem dixerunt Iesum Nazarenum 8 respondit Iesus dixi vobis quia ego sum si ergo me quaeritis sinite hos abire