John 11:40-42

Vulgate(i) 40 dicit ei Iesus nonne dixi tibi quoniam si credideris videbis gloriam Dei 41 tulerunt ergo lapidem Iesus autem elevatis sursum oculis dixit Pater gratias ago tibi quoniam audisti me 42 ego autem sciebam quia semper me audis sed propter populum qui circumstat dixi ut credant quia tu me misisti