Job 22

Vulgate(i) 1 respondens autem Eliphaz Themanites dixit 2 numquid Deo conparari potest homo etiam cum perfectae fuerit scientiae 3 quid prodest Deo si iustus fueris aut quid ei confers si inmaculata fuerit via tua 4 numquid timens arguet te et veniet tecum in iudicium 5 et non propter malitiam tuam plurimam et infinitas iniquitates tuas 6 abstulisti enim pignus fratrum tuorum sine causa et nudos spoliasti vestibus 7 aquam lasso non dedisti et esurienti subtraxisti panem 8 in fortitudine brachii tui possidebas terram et potentissimus obtinebas eam 9 viduas dimisisti vacuas et lacertos pupillorum comminuisti 10 propterea circumdatus es laqueis et conturbat te formido subita 11 et putabas te tenebras non visurum et impetu aquarum inundantium non oppressurum 12 an cogitas quod Deus excelsior caelo et super stellarum vertices sublimetur 13 et dicis quid enim novit Deus et quasi per caliginem iudicat 14 nubes latibulum eius nec nostra considerat et circa cardines caeli perambulat 15 numquid semitam saeculorum custodire cupis quam calcaverunt viri iniqui 16 qui sublati sunt ante tempus suum et fluvius subvertit fundamentum eorum 17 qui dicebant Deo recede a nobis et quasi nihil possit facere Omnipotens aestimabant eum 18 cum ille implesset domos eorum bonis quorum sententia procul sit a me 19 videbunt iusti et laetabuntur et innocens subsannabit eos 20 nonne succisa est erectio eorum et reliquias eorum devoravit ignis 21 adquiesce igitur ei et habeto pacem et per haec habebis fructus optimos 22 suscipe ex ore illius legem et pone sermones eius in corde tuo 23 si reversus fueris ad Omnipotentem aedificaberis et longe facies iniquitatem a tabernaculo tuo 24 dabit pro terra silicem et pro silice torrentes aureos 25 eritque Omnipotens contra hostes tuos et argentum coacervabitur tibi 26 tunc super Omnipotentem deliciis afflues et elevabis ad Deum faciem tuam 27 rogabis eum et exaudiet te et vota tua reddes 28 decernes rem et veniet tibi et in viis tuis splendebit lumen 29 qui enim humiliatus fuerit erit in gloria et qui inclinaverit oculos suos ipse salvabitur 30 salvabitur innocens salvabitur autem munditia manuum suarum