Job 10:3-7

Vulgate(i) 3 numquid bonum tibi videtur si calumnieris et opprimas me opus manuum tuarum et consilium impiorum adiuves 4 numquid oculi carnei tibi sunt aut sicut videt homo et tu videbis 5 numquid sicut dies hominis dies tui et anni tui sicut humana sunt tempora 6 ut quaeras iniquitatem meam et peccatum meum scruteris 7 et scias quia nihil impium fecerim cum sit nemo qui de manu tua possit eruere