Vulgate(i)
17 et accepi calicem de manu Domini et propinavi cunctis gentibus ad quas misit me Dominus
18 Hierusalem et civitatibus Iudae et regibus eius et principibus eius ut darem eos in solitudinem et in stuporem in sibilum et in maledictionem sicut est dies ista
19 Pharaoni regi Aegypti et servis eius et principibus eius et omni populo eius
20 et universis generaliter cunctis regibus terrae Ausitidis et cunctis regibus terrae Philisthim et Ascaloni et Gazae et Accaroni et reliquiis Azoti
21 Idumeae et Moab et filiis Ammon
22 et cunctis regibus Tyri et cunctis regibus Sidonis et regibus terrae insularum qui sunt trans mare
23 et Dedan et Theman et Buz et universis qui adtonsi sunt in comam
24 et cunctis regibus Arabiae et cunctis regibus occidentis qui habitant in deserto
25 et cunctis regibus Zambri et cunctis regibus Aelam et cunctis regibus Medorum
26 et cunctis regibus aquilonis de prope et de longe unicuique contra fratrem suum et omnibus regnis terrae quae super faciem eius sunt et rex Sesach bibet post eos
27 et dices ad eos haec dicit Dominus exercituum Deus Israhel bibite et inebriamini et vomite et cadite neque surgatis a facie gladii quem ego mittam inter vos
28 cumque noluerint accipere calicem de manu ut bibant dices ad eos haec dicit Dominus exercituum bibentes bibetis
29 quia ecce in civitate in qua invocatum est nomen meum ego incipio adfligere et vos quasi innocentes inmunes eritis non eritis inmunes gladium enim ego voco super omnes habitatores terrae dicit Dominus exercituum