James 5:1-7

Vulgate(i) 1 age nunc divites plorate ululantes in miseriis quae advenient vobis 2 divitiae vestrae putrefactae sunt et vestimenta vestra a tineis comesta sunt 3 aurum et argentum vestrum eruginavit et erugo eorum in testimonium vobis erit et manducabit carnes vestras sicut ignis thesaurizastis in novissimis diebus 4 ecce merces operariorum qui messuerunt regiones vestras qui fraudatus est a vobis clamat et clamor ipsorum in aures Domini Sabaoth introiit 5 epulati estis super terram et in luxuriis enutristis corda vestra in die occisionis 6 addixistis occidistis iustum non resistit vobis 7 patientes igitur estote fratres usque ad adventum Domini ecce agricola expectat pretiosum fructum terrae patienter ferens donec accipiat temporivum et serotinum