Luke 16:19-25

Vulgate(i) 19 homo quidam erat dives et induebatur purpura et bysso et epulabatur cotidie splendide 20 et erat quidam mendicus nomine Lazarus qui iacebat ad ianuam eius ulceribus plenus 21 cupiens saturari de micis quae cadebant de mensa divitis sed et canes veniebant et lingebant ulcera eius 22 factum est autem ut moreretur mendicus et portaretur ab angelis in sinum Abrahae mortuus est autem et dives et sepultus est in inferno 23 elevans oculos suos cum esset in tormentis videbat Abraham a longe et Lazarum in sinu eius 24 et ipse clamans dixit pater Abraham miserere mei et mitte Lazarum ut intinguat extremum digiti sui in aqua ut refrigeret linguam meam quia crucior in hac flamma 25 et dixit illi Abraham fili recordare quia recepisti bona in vita tua et Lazarus similiter mala nunc autem hic consolatur tu vero cruciaris