Genesis 7:1-7

Vulgate(i) 1 dixitque Dominus ad eum ingredere tu et omnis domus tua arcam te enim vidi iustum coram me in generatione hac 2 ex omnibus animantibus mundis tolle septena septena masculum et feminam de animantibus vero non mundis duo duo masculum et feminam 3 sed et de volatilibus caeli septena septena masculum et feminam ut salvetur semen super faciem universae terrae 4 adhuc enim et post dies septem ego pluam super terram quadraginta diebus et quadraginta noctibus et delebo omnem substantiam quam feci de superficie terrae 5 fecit ergo Noe omnia quae mandaverat ei Dominus 6 eratque sescentorum annorum quando diluvii aquae inundaverunt super terram 7 et ingressus est Noe et filii eius uxor eius et uxores filiorum eius cum eo in arcam propter aquas diluvii