Vulgate(i)
1 eo tempore descendens Iudas a fratribus suis divertit ad virum odollamitem nomine Hiram
2 viditque ibi filiam hominis chananei vocabulo Suae et uxore accepta ingressus est ad eam
3 quae concepit et peperit filium vocavitque nomen eius Her
4 rursum concepto fetu natum filium nominavit Onam
5 tertium quoque peperit quem appellavit Sela quo nato parere ultra cessavit
6 dedit autem Iudas uxorem primogenito suo Her nomine Thamar
7 fuitque Her primogenitus Iudae nequam in conspectu Domini et ab eo occisus est
8 dixit ergo Iudas ad Onam filium suum ingredere ad uxorem fratris tui et sociare illi ut suscites semen fratri tuo
9 ille sciens non sibi nasci filios introiens ad uxorem fratris sui semen fundebat in terram ne liberi fratris nomine nascerentur
10 et idcirco percussit eum Dominus quod rem detestabilem faceret