Genesis 21:16-19

Vulgate(i) 16 et abiit seditque e regione procul quantum potest arcus iacere dixit enim non videbo morientem puerum et sedens contra levavit vocem suam et flevit 17 exaudivit autem Deus vocem pueri vocavitque angelus Domini Agar de caelo dicens quid agis Agar noli timere exaudivit enim Deus vocem pueri de loco in quo est 18 surge tolle puerum et tene manum illius quia in gentem magnam faciam eum 19 aperuitque oculos eius Deus quae videns puteum aquae abiit et implevit utrem deditque puero bibere