Vulgate(i)
9 perrexitque Abram vadens et ultra progrediens ad meridiem
10 facta est autem fames in terra descenditque Abram in Aegyptum ut peregrinaretur ibi praevaluerat enim fames in terra
11 cumque prope esset ut ingrederetur Aegyptum dixit Sarai uxori suae novi quod pulchra sis mulier
12 et quod cum viderint te Aegyptii dicturi sunt uxor ipsius est et interficient me et te reservabunt
13 dic ergo obsecro te quod soror mea sis ut bene sit mihi propter te et vivat anima mea ob gratiam tui
14 cum itaque ingressus esset Abram Aegyptum viderunt Aegyptii mulierem quod esset pulchra nimis
15 et nuntiaverunt principes Pharaoni et laudaverunt eam apud illum et sublata est mulier in domum Pharaonis
16 Abram vero bene usi sunt propter illam fueruntque ei oves et boves et asini et servi et famulae et asinae et cameli
17 flagellavit autem Dominus Pharaonem plagis maximis et domum eius propter Sarai uxorem Abram
18 vocavitque Pharao Abram et dixit ei quidnam est quod fecisti mihi quare non indicasti quod uxor tua esset
19 quam ob causam dixisti esse sororem tuam ut tollerem eam mihi in uxorem nunc igitur ecce coniux tua accipe eam et vade
20 praecepitque Pharao super Abram viris et deduxerunt eum et uxorem illius et omnia quae habebat