Genesis 11:10-26

Vulgate(i) 10 hae generationes Sem Sem centum erat annorum quando genuit Arfaxad biennio post diluvium 11 vixitque Sem postquam genuit Arfaxad quingentos annos et genuit filios et filias 12 porro Arfaxad vixit triginta quinque annos et genuit Sale 13 vixitque Arfaxad postquam genuit Sale trecentis tribus annis et genuit filios et filias 14 Sale quoque vixit triginta annis et genuit Eber 15 vixitque Sale postquam genuit Eber quadringentis tribus annis et genuit filios et filias 16 vixit autem Eber triginta quattuor annis et genuit Faleg 17 et vixit Eber postquam genuit Faleg quadringentis triginta annis et genuit filios et filias 18 vixit quoque Faleg triginta annis et genuit Reu 19 vixitque Faleg postquam genuit Reu ducentis novem annis et genuit filios et filias 20 vixit autem Reu triginta duobus annis et genuit Sarug 21 vixitque Reu postquam genuit Sarug ducentis septem annis et genuit filios et filias 22 vixit vero Sarug triginta annis et genuit Nahor 23 vixitque Sarug postquam genuit Nahor ducentos annos et genuit filios et filias 24 vixit autem Nahor viginti novem annis et genuit Thare 25 vixitque Nahor postquam genuit Thare centum decem et novem annos et genuit filios et filias 26 vixitque Thare septuaginta annis et genuit Abram et Nahor et Aran