Genesis 11:10-26

Clementine_Vulgate(i) 10 Hæ sunt generationes Sem: Sem erat centum annorum quando genuit Arphaxad, biennio post diluvium. 11 Vixitque Sem, postquam genuit Arphaxad, quingentis annis: et genuit filios et filias. 12 Porro Arphaxad vixit triginta quinque annis, et genuit Sale. 13 Vixitque Arphaxad, postquam genuit Sale, trecentis tribus annis: et genuit filios et filias. 14 Sale quoque vixit triginta annis, et genuit Heber. 15 Vixitque Sale, postquam genuit Heber, quadringentis tribus annis: et genuit filios et filias. 16 Vixit autem Heber triginta quatuor annis, et genuit Phaleg. 17 Et vixit Heber postquam genuit Phaleg, quadringentis triginta annis: et genuit filios et filias. 18 Vixit quoque Phaleg triginta annis, et genuit Reu. 19 Vixitque Phaleg, postquam genuit Reu, ducentis novem annis: et genuit filios et filias. 20 Vixit autem Reu triginta duobus annis, et genuit Sarug. 21 Vixit quoque Reu, postquam genuit Sarug, ducentis septem annis: et genuit filios et filias. 22 Vixit vero Sarug triginta annis, et genuit Nachor. 23 Vixitque Sarug, postquam genuit Nachor, ducentis annis: et genuit filios et filias. 24 Vixit autem Nachor viginti novem annis, et genuit Thare. 25 Vixitque Nachor, postquam genuit Thare, centum decem et novem annis: et genuit filios et filias. 26 Vixitque Thare septuaginta annis, et genuit Abram, et Nachor, et Aran.