Deuteronomy 14:1-21

Vulgate(i) 1 filii estote Domini Dei vestri non vos incidetis nec facietis calvitium super mortuo 2 quoniam populus sanctus es Domino Deo tuo et te elegit ut sis ei in populum peculiarem de cunctis gentibus quae sunt super terram 3 ne comedatis quae inmunda sunt 4 hoc est animal quod comedere debetis bovem et ovem et capram 5 cervum capream bubalum tragelaphum pygargon orygem camelopardalum 6 omne animal quod in duas partes ungulam findit et ruminat comedetis 7 de his autem quae ruminant et ungulam non findunt haec comedere non debetis camelum leporem choerogyllium quia ruminant et non dividunt ungulam inmunda erunt vobis 8 sus quoque quoniam dividit ungulam et non ruminat inmunda erit carnibus eorum non vescemini et cadavera non tangetis 9 haec comedetis ex omnibus quae morantur in aquis quae habent pinnulas et squamas comedite 10 quae absque pinnulis et squamis sunt ne comedatis quia inmunda sunt 11 omnes aves mundas comedite 12 inmundas ne comedatis aquilam scilicet et grypem et alietum 13 ixon et vulturem ac milvum iuxta genus suum 14 et omne corvini generis 15 strutionem ac noctuam et larum atque accipitrem iuxta genus suum 16 herodium et cycnum et ibin 17 ac mergulum porphirionem et nycticoracem 18 onocrotalum et charadrium singula in genere suo upupam quoque et vespertilionem 19 et omne quod reptat et pinnulas habet inmundum erit nec comedetur 20 omne quod mundum est comedite 21 quicquid morticinum est ne vescamini ex eo peregrino qui intra portas tuas est da ut comedat aut vende ei quia tu populus sanctus Domini Dei tui es non coques hedum in lacte matris suae