Daniel 12:4-9

Vulgate(i) 4 tu autem Danihel clude sermones et signa librum usque ad tempus statutum pertransibunt plurimi et multiplex erit scientia 5 et vidi ego Danihel et ecce quasi duo alii stabant unus hinc super ripam fluminis et alius inde ex altera ripa fluminis 6 et dixi viro qui indutus erat lineis qui stabat super aquas fluminis usquequo finis horum mirabilium 7 et audivi virum qui indutus erat lineis qui stabat super aquas fluminis cum levasset dexteram et sinistram suam in caelum et iurasset per viventem in aeternum quia in tempus temporum et dimidium temporis et cum conpleta fuerit dispersio manus populi sancti conplebuntur universa haec 8 et ego audivi et non intellexi et dixi domine mi quid erit post haec 9 et ait vade Danihel quia clausi sunt signatique sermones usque ad tempus praefinitum