Vulgate(i)
3 ne quis vos seducat ullo modo quoniam nisi venerit discessio primum et revelatus fuerit homo peccati filius perditionis
4 qui adversatur et extollitur supra omne quod dicitur Deus aut quod colitur ita ut in templo Dei sedeat ostendens se quia sit Deus
5 non retinetis quod cum adhuc essem apud vos haec dicebam vobis
6 et nunc quid detineat scitis ut reveletur in suo tempore
7 nam mysterium iam operatur iniquitatis tantum ut qui tenet nunc donec de medio fiat
8 et tunc revelabitur ille iniquus quem Dominus Iesus interficiet spiritu oris sui et destruet inlustratione adventus sui
9 eum cuius est adventus secundum operationem Satanae in omni virtute et signis et prodigiis mendacibus
10 et in omni seductione iniquitatis his qui pereunt eo quod caritatem veritatis non receperunt ut salvi fierent
11 ideo mittit illis Deus operationem erroris ut credant mendacio
12 ut iudicentur omnes qui non crediderunt veritati sed consenserunt iniquitati