2 Corinthians 11:16-30

Vulgate(i) 16 iterum dico ne quis me putet insipientem alioquin velut insipientem accipite me ut et ego modicum quid glorier 17 quod loquor non loquor secundum Dominum sed quasi in insipientia in hac substantia gloriae 18 quoniam multi gloriantur secundum carnem et ego gloriabor 19 libenter enim suffertis insipientes cum sitis ipsi sapientes 20 sustinetis enim si quis vos in servitutem redigit si quis devorat si quis accipit si quis extollitur si quis in faciem vos caedit 21 secundum ignobilitatem dico quasi nos infirmi fuerimus in quo quis audet in insipientia dico audeo et ego 22 Hebraei sunt et ego Israhelitae sunt et ego semen Abrahae sunt et ego 23 ministri Christi sunt minus sapiens dico plus ego in laboribus plurimis in carceribus abundantius in plagis supra modum in mortibus frequenter 24 a Iudaeis quinquies quadragenas una minus accepi 25 ter virgis caesus sum semel lapidatus sum ter naufragium feci nocte et die in profundo maris fui 26 in itineribus saepe periculis fluminum periculis latronum periculis ex genere periculis ex gentibus periculis in civitate periculis in solitudine periculis in mari periculis in falsis fratribus 27 in labore et aerumna in vigiliis multis in fame et siti in ieiuniis multis in frigore et nuditate 28 praeter illa quae extrinsecus sunt instantia mea cotidiana sollicitudo omnium ecclesiarum 29 quis infirmatur et non infirmor quis scandalizatur et ego non uror 30 si gloriari oportet quae infirmitatis meae sunt gloriabor