1 Samuel 19:11-17

Vulgate(i) 11 misit ergo Saul satellites suos in domum David ut custodirent eum et interficeretur mane quod cum adnuntiasset David Michol uxor sua dicens nisi salvaveris te nocte hac cras morieris 12 deposuit eum per fenestram porro ille abiit et aufugit atque salvatus est 13 tulit autem Michol statuam et posuit eam super lectum et pellem pilosam caprarum posuit ad caput eius et operuit eam vestimentis 14 misit autem Saul apparitores qui raperent David et responsum est quod aegrotaret 15 rursumque misit Saul nuntios ut viderent David dicens adferte eum ad me in lecto ut occidatur 16 cumque venissent nuntii inventum est simulacrum super lectum et pellis caprarum ad caput eius 17 dixitque Saul ad Michol quare sic inlusisti mihi et dimisisti inimicum meum ut fugeret et respondit Michol ad Saul quia ipse locutus est mihi dimitte me alioquin interficiam te