1 Samuel 14:30-46

Vulgate(i) 30 quanto magis si comedisset populus de praeda inimicorum suorum quam repperit nonne maior facta fuisset plaga in Philisthim 31 percusserunt ergo in die illa Philistheos a Machmis usque in Ahialon defatigatus est autem populus nimis 32 et versus ad praedam tulit oves et boves et vitulos et mactaverunt in terra comeditque populus cum sanguine 33 nuntiaverunt autem Saul dicentes quod populus peccasset Domino comedens cum sanguine qui ait praevaricati estis volvite ad me iam nunc saxum grande 34 et dixit Saul dispergimini in vulgus et dicite eis ut adducat ad me unusquisque bovem suum et arietem et occidite super istud et vescimini et non peccabitis Domino comedentes cum sanguine adduxit itaque omnis populus unusquisque bovem in manu sua usque ad noctem et occiderunt ibi 35 aedificavit autem Saul altare Domini tuncque primum coepit aedificare altare Domini 36 et dixit Saul inruamus super Philisthim nocte et vastemus eos usque dum inlucescat mane nec relinquamus de eis virum dixitque populus omne quod bonum videtur in oculis tuis fac et ait sacerdos accedamus huc ad Deum 37 et consuluit Saul Deum num persequar Philisthim si trades eos in manu Israhel et non respondit ei in die illa 38 dixitque Saul adplicate huc universos angulos populi et scitote et videte per quem acciderit peccatum hoc hodie 39 vivit Dominus salvator Israhel quia si per Ionathan filium meum factum est absque retractatione morietur ad quod nullus contradixit ei de omni populo 40 et ait ad universum Israhel separamini vos in partem unam et ego cum Ionathan filio meo ero in parte una respondit populus ad Saul quod bonum videtur in oculis tuis fac 41 et dixit Saul ad Dominum Deum Israhel da indicium et deprehensus est Ionathan et Saul populus autem exivit 42 et ait Saul mittite sortem inter me et inter Ionathan filium meum et captus est Ionathan 43 dixit autem Saul ad Ionathan indica mihi quid feceris et indicavit ei Ionathan et ait gustans gustavi in summitate virgae quae erat in manu mea paululum mellis et ecce ego morior 44 et ait Saul haec faciat mihi Deus et haec addat quia morte morieris Ionathan 45 dixitque populus ad Saul ergone Ionathan morietur qui fecit salutem hanc magnam in Israhel hoc nefas est vivit Dominus si ceciderit capillus de capite eius in terram quia cum Deo operatus est hodie liberavit ergo populus Ionathan ut non moreretur 46 recessitque Saul nec persecutus est Philisthim porro Philisthim abierunt in loca sua