1 Peter 1:18-25

Vulgate(i) 18 scientes quod non corruptibilibus argento vel auro redempti estis de vana vestra conversatione paternae traditionis 19 sed pretioso sanguine quasi agni incontaminati et inmaculati Christi 20 praecogniti quidem ante constitutionem mundi manifestati autem novissimis temporibus propter vos 21 qui per ipsum fideles estis in Deo qui suscitavit eum a mortuis et dedit ei gloriam ut fides vestra et spes esset in Deo 22 animas vestras castificantes in oboedientia caritatis in fraternitatis amore simplici ex corde invicem diligite adtentius 23 renati non ex semine corruptibili sed incorruptibili per verbum Dei vivi et permanentis 24 quia omnis caro ut faenum et omnis gloria eius tamquam flos faeni exaruit faenum et flos decidit 25 verbum autem Domini manet in aeternum hoc est autem verbum quod evangelizatum est in vos