Clementine_Vulgate(i)
1 Quid ergo amplius Judæo est? aut quæ utilitas circumcisionis?
2 Multum per omnem modum. Primum quidem quia credita sunt illis eloquia Dei.
3 Quid enim si quidam illorum non crediderunt? numquid incredulitas illorum fidem Dei evacuabit? Absit.
4 Est autem Deus verax: omnis autem homo mendax, sicut scriptum est: [Ut justificeris in sermonibus tuis: et vincas cum judicaris.]