Romans 2:25-29

Clementine_Vulgate(i) 25 Circumcisio quidem prodest, si legem observes: si autem prævaricator legis sis, circumcisio tua præputium facta est. 26 Si igitur præputium justitias legis custodiat, nonne præputium illius in circumcisionem reputabitur? 27 et judicabit id quod ex natura est præputium, legem consummans, te, qui per litteram et circumcisionem prævaricator legis es? 28 Non enim qui in manifesto, Judæus est: neque quæ in manifesto, in carne, est circumcisio: 29 sed qui in abscondito, Judæus est: et circumcisio cordis in spiritu, non littera: cujus laus non ex hominibus, sed ex Deo est.