Clementine_Vulgate(i)
3 favus enim distillans labia meretricis, et nitidius oleo guttur ejus:
4 novissima autem illius amara quasi absinthium, et acuta quasi gladius biceps.
5 Pedes ejus descendunt in mortem, et ad inferos gressus illius penetrant.
6 Per semitam vitæ non ambulant; vagi sunt gressus ejus et investigabiles.
7 Nunc ergo fili mi, audi me, et ne recedas a verbis oris mei.
8 Longe fac ab ea viam tuam, et ne appropinques foribus domus ejus.
9 Ne des alienis honorem tuum, et annos tuos crudeli:
10 ne forte implentur extranei viribus tuis, et labores tui sint in domo aliena,
11 et gemas in novissimis, quando consumpseris carnes tuas et corpus tuum, et dicas:
12 Cur detestatus sum disciplinam, et increpationibus non acquievit cor meum,
13 nec audivi vocem docentium me, et magistris non inclinavi aurem meam?