Clementine_Vulgate(i)
24 { Accedens autem et qui unum talentum acceperat, ait: Domine, scio quia homo durus es; metis ubi non seminasti, et congregas ubi non sparsisti:}
25 { et timens abii, et abscondi talentum tuum in terra: ecce habes quod tuum est.}
26 { Respondens autem dominus ejus, dixit ei: Serve male, et piger, sciebas quia meto ubi non semino, et congrego ubi non sparsi:}
27 { oportuit ergo te committere pecuniam meam numulariis, et veniens ego recepissem utique quod meum est cum usura.}
28 { Tollite itaque ab eo talentum, et date ei qui habet decem talenta:}