Matthew 11:27-30

Clementine_Vulgate(i) 27 { Omnia mihi tradita sunt a Patre meo. Et nemo novit Filium, nisi Pater: neque Patrem quis novit, nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare.} 28 { Venite ad me omnes qui laboratis, et onerati estis, et ego reficiam vos.} 29 { Tollite jugum meum super vos, et discite a me, quia mitis sum, et humilis corde: et invenietis requiem animabus vestris.} 30 { Jugum enim meum suave est, et onus meum leve.}