Matthew 10:28-33

Clementine_Vulgate(i) 28 { Et nolite timere eos qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere: sed potius timete eum, qui potest et animam et corpus perdere in gehennam.} 29 { Nonne duo passeres asse veneunt? et unus ex illis non cadet super terram sine Patre vestro.} 30 { Vestri autem capilli capitis omnes numerati sunt.} 31 { Nolite ergo timere: multis passeribus meliores estis vos.} 32 { Omnis ergo qui confitebitur me coram hominibus, confitebor et ego eum coram Patre meo, qui in cælis est.} 33 { Qui autem negaverit me coram hominibus, negabo et ego eum coram Patre meo, qui in cælis est.}