Mark 8:33-38

Clementine_Vulgate(i) 33 { Qui conversus, et videns discipulos suos, comminatus est Petro, dicens: Vade retro me Satana, quoniam non sapis quæ Dei sunt, sed quæ sunt hominum.} 34 { Et convocata turba cum discipulis suis, dixit eis: Si quis vult me sequi, deneget semetipsum: et tollat crucem suam, et sequatur me.} 35 { Qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet eam: qui autem perdiderit animam suam propter me, et Evangelium, salvam faciet eam.} 36 { Quid enim proderit homini, si lucretur mundum totum et detrimentum animæ suæ faciat?} 37 { Aut quid dabit homo commutationis pro anima sua?} 38 { Qui enim me confusus fuerit, et verba mea in generatione ista adultera et peccatrice, et Filius hominis confundetur eum, cum venerit in gloria Patris sui cum angelis sanctis.}